quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas
circumcisionis
multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis
eloquia Dei
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid
incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum
est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid
dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem
dico
absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam
ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere
faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus
Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
non est intellegens non est requirens Deum
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui
faciat bonum non est usque ad unum
sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose
agebant venenum aspidum sub labiis eorum
quorum os maledictione et amaritudine plenum est
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
contritio et infelicitas in viis eorum
et viam pacis non cognoverunt
non est timor Dei ante oculos eorum
scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in
lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis
mundus Deo
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram
illo per legem enim cognitio peccati
nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est
testificata a lege et prophetis
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui
credunt non enim est distinctio
omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae
est in Christo Iesu
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine
ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem
praecedentium delictorum
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc
tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est
Iesu
ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum
non sed per legem fidei
arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus
legis
an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex
fide et praeputium per fidem
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus